CIrca istam quæstionem notandũ est, quòd extant tituli de postulando, hoc est de petendo iudicio, quod est aduocati munus in. ff. in. C. in Decretalibus. In Recopilatione antiqua legum regalium Hispaniæ in. l. 40. de Prætorio Regio de cancellaria. & in. l. 54. de aduocatis. Item in Recopilatione facta, sub Philippo Secundo Rege Catholico libr. 2. titul. 16. de aduocatis. Extant etiam tituli in vtroque Iure de procuratoribus. De quibus etiam ꝓcuratoribus est dicendum, eo quòd in Hispania omnes aduocati sunt etiam procuratores. De quibus est titulus. 24. lib. 2. In Recopilat. citata.