PRO decisione dubij sit prima cōclusio. In tertio gradu dubietatis peccatũ est cōtra iustitiā defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo ferè ab omnibus reputatur falsa: & eius cōtraria ferè demōstrata, ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariæ.