Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia inferre bellum est executio sententiæ. Vnde non est licitum inferre bellum in causa dubia, in primo gradu dubietatis contra possidentem. At verò litigium licitum est, quia est inuestigatio veritatis & iustitiæ inter vtranque partem. Quapropter, si Rex ille possidens nollet, vt per litem veritas patefieret, tunc posset alius Rex mouere bellum. Et notandum est in hac parte, quòd hæc est differentia inter bellum & litem, quòd bellum nunquam potest dari iustum ex vtraque parte, nisi supposita ignorantia, etiam quando res dubia est, & hoc dubium scitur ab vtraque parte. Cæterum lis bene potest esse iusta inter vtramque partem in causa dubia, non supposita ignorantia huius dubietatis. ¶ Ad quartum respondetur ex tertia conclusione.