DVbium quartum est, An liceat aduocatis recipere dona & munera: & simul etiam definiemus de reliquis officialibus iudicij. De qua re sunt aliquot leges Regni iustissimæ. In primis enim est lex 16. tit. 5. li. 2. Copilationis citatæ: vbi dicitur de omnibus iudicibus supremi Senatus, Cancellariæ, & de iudicibus Cantabriæ, & de iudicibus nobilium, de notarijs & relatoribus, de tabellionibus, procuratoribus, & fiscalibus: quòd non possunt accipere munus aliquod, neque donum neque esculenta neque poculenta ab eo qui litem habet, vel habiturus creditur breui, vel de proximo habuerit: ita vt neque per se neque per aliam personam, nec directè, nec indirectè, aliquid recipiant. Præterea in lib. 3. tit. 9. in. l. 5. omnes iudices prohibentur accipere munera quælibet ab eis qui coram eis lites habent vel habituri existimantur. Et nota quòd ibidem. l. 6. definitur, quòd ad condemnationem iudicum qui munera accipiunt sufficiant tres testes singulares. De aduocatis verò tit. 16. lib. 2. vbi supra dicitur: quòd non recipiant aliquid nisi forte aliqua esculenta & poculenta in parua quantitate. Imo. l. 19. & 21. eiusdem tituli dicitur, ꝙ non recipiant amplius pretium quam quòd fuerit taxatum secũdùm leges: aunque la parte se lo de de su voluntad. De tabellionibus autem est in lib. 4. tit. 27. lex vnica, quæ habet titulum, El aranzel de los escriuanos, vbi singula pretia pro singulis scripturis taxantur generaliter omnibus tabellionibus. Et ibidem dicitur. "Y mandamos que no puedan lleuar ni lleuẽ los dichos escriuanos en lo judicial ni en lo no"" judicial mas de lo que de suso esta declarado, quantoquier que la parte se lo de graciosamente." Vbi notandum est, quòd quanuis donatio libera stando in solo iure naturæ transferat dominium, potest tamen impediri translatio lege positiua. Dubium ergo nostrum est, An de facto per leges citatas impediatur translatio dominij per tales donationes in ipsos officiales, An potius sint tantum leges pœnales.