ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm contumelia consistat in verbis. AD Primum sic proceditur.{ Q. 57. ar. 1. Et psal. 43. col. 6. Et Roma. 1. lect. 8. corp. 4. } Videtur, quòd contumelia non consistat in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cùm pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumentum videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis. ¶ 2 Præterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari, seu vituperari factis, quàm verbis. Ergo videtur, quòd contumelia non consistat in verbis, sed magis in factis. ¶ 3 Præterea. Dehonoratio, quæ fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre à conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis. SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundùm illud Ieremiæ 20. "Audiui contumelias in circuitu." Ergo contumelia est in verbis. RESPONDEO dicendum, quòd contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidem contingit dupliciter. Cùm enim honor aliquam excellentiam consequatur, vno modo aliquis alium dehonorat, cùm priuat eum excellentia, propter quam habebat honorem, quod quidem fit per peccata factorum, de quibus suprà dictum est †{ Q. 64. 65 & 66. }. Alio modo cùm aliquis id quod est contra honorem alicuius, deducit in notitiam eius & aliorum. Et hoc propriè pertinet ad contumeliam, quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut †{ Lib. 2. ca. 5. circa medium, to. 3. } Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima sunt. Verba enim inter homines obtinuerunt principatum significandi quæcunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, propriè loquendo, in verbis consistit. Vnde Isidor †{ Lib. 10. c. 3. incipit. Clarus: parum ante medium. }. dicit in libro Etymo. quòd contumeliosus dicitur aliquis, quia velox est, & tumet verbis iniuriæ. Tamen quia etiam per facta aliqua significatur aliquid, quæ in hoc quod significant, habent vim verborum significantium, inde est quòd contumelia extenso nomine, etiam in factis dicitur: Vnde Roman. primo super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos. †{ Glos. interlinea. ibid. } quòd contumeliosi sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt. AD primum ergo dicendum, quod verba secundum suam essentiam, id est, inquantum sunt quidam soni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forrè grauando auditum, puta cùm aliquis nimis altè loquitur. Inquantum verò sunt signa repræsentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter quę vnum est, quòd homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui, vel reuerentiæ sibi ab alijs exhibendæ. Et ideo maior est contumelia, si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis, & tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse qui loquitur iniustè, contra reuerentiam audientis agit. AD secundum dicendum, quòd in tantum aliquis aliquem factis dehonorat, inquantum illa facta vel faciunt, vel significant illud quod est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitię species, de quibus suprà dictum est †{ Q. 64. 65 & 66. }, secundum verò pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim verborum in significando. AD tertium dicendum, quod conuitium & improperium consistunt in verbis, sicut & contumelia, quia per hæc omnia repræsentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpæ, qui repræsentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpæ & pœnæ, qui repræsentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animæ, sed etiam corporis. Vnde si quis alicui iniuriosè dicat eum esse cæcum, conuitium quidem dicit, sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non solùm conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque verò repræsentat aliquis alicui defectum minorationis, siue indigentiæ, qui etiam derogat honori consequenti quamcunque excellentiam & hoc fit per verbum improperij. Quod propriè est, quando aliquis iniuriosè alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei necessitatem patienti. Vnde dicitur Ecclesiast. vicesimo, "Exigua dabit, & multa improperabit." Quandoque tamen vnum istorum pro alio ponitur. ¶ Conclusio est affirmatiua.