DVbium est circa istam diffinitionẽ an contumelia sit grauius peccatum quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10. art. 2. dicit contumeliā per se loquendo esse grauius peccatum detractione, quæ sentẽtia probatur his argumentis. Primo autoritate D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè dicit contumeliā esse grauius peccatũ. Simpliciter & secundũ se quā furtũ: ergo contumelia secundũ se, est grauius peccatũ detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad furtũ, sic se habet contumelia ad detractionẽ, sicuti enim raptor per vim aufert bona alterius, fur vero per fraudem: ita cōtumeliosus per vim aufert honorẽ: detractor vero per fraudẽ aufert famā, sed rapina maius & grauius peccatũ est quā furtũ: ergo similiter cōtumelia. Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4.