Explicatur conclusio. In quolibet habitu possumus duo considerare, & rem ipsam in quam tendit habitus, & modum. Dicimus ergo, ꝙ si cōsideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim famam, quæ excellentius bonum est, quàm honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior scientia est quantum ad modũ quā Theologia ꝓ isto statu: Theologia vero perfectior scientia est ex parte obiecti & simpliciter & absolutè. Hæc conclusio habet tres partes. Prima pars probatur. Contumelia est læsio honoris, detractio vero est læsio famæ: sed læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet cōtumelia quam detractio. Patet cōsequentia. Nam in iniurijs inferendis grauior modus est violentia quam fraus & dolus. Et confirmatur. Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus & dolus: quoniā magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia est manifesta violentia, in detractione vero est fraus & dolus: ergo quantum ad modũ excedit cōtumelia. Secundo. Maior cōtemptus est in cōtumelia quam in detractione: ergo contumelia excedit detractionẽ quantum ad modum. Secunda pars cōclusionis probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, cōtumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliā ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatũ contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius damnum quam cōtumelia: est ergo grauius peccatum. Minor patet, ex eo ꝙ fama quæ per detractionem aufertur, maius bonũ est quam honor, qui per cōtumeliam aufertur.