Ad tertium respondetur, quod iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto, quod est obiectum formale iniustitiæ, sicuti iustitia specificatur à iusto, non tamen à voluntario. Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti, maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respondetur, quod in virtutibus & habitibus non solum debemus attendere ad rationem formalem, verum etiam ad rationem materialem, quoniam ex his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differunt tamen in rationibus quæ, quæ sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter & absolutè metaphysica & physica quam logica: quoniam ratio integra obiecti, perfectior est. Ita dicendum est in præsenti, quod licet contumelia excederet quantum ad rationem formalem detractionem. Detractio tamen excedit contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione inuoluntarij, cum detrimento in fama: in contumelia vero conflatur ex ratione inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ in contumelia & detractione desumitur ex ratione formali iniusti sicuti iam diximus.