ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præsentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta & manifesta iniuria: non potest autem esse aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram & in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt inter contumeliam & detractionem, quòd contumelia fit per manifestam violentiam, detractio vero per fraudem. Item detractio fit secretè & in occulto, contumelia vero manifestè & in præsentia: ergo contumelia in sua ratione formali importat, quòd fiat coram & in præsentia. In contrarium est, quòd multi contumelias faciunt in absentia.