COMMENTARIVS. IN hoc articulo est primo aduertendum, quod Diuus Thomas à quęstione 72. vsque ad 77. agit de quinque speciebus iniuriarum quæ consistunt in verbis extra iudicium, quæ sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus agunt Summistæ in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. à quæstione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia propriè loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in notitiam eius & aliorum. Hoc autem propriè loquendo fit signis & verbis, quæ habent rationem significandi & explicandi, consistit vero in factis, non quatenus facta sunt: sed quatenus induunt rationem verbi & signi: qua ratione, facta etiam in diuinis literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem verbi, & significat se alterum vilipendere, & sub hac consideratione induit rationem contumeliæ. Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non contumeliosus: si vero id faciat in contemptum alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliæ. Verum est, quod possunt reperiri in eodem facto duæ malitiæ & duæ rationes formales, quod eleganter aduertit Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium. quod conuitium differt à contumelia: nam contumelia est, quando obijcitur aliquod crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri quod est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri quicunque defectus, siue culpæ siue pœnæ. ¶ Vltimo est aduertendum, quod contumelia differt à detractione quantum ad obiectum. Contumelia enim versatur circa honorem, est enim per se loquendo ablatio honoris: detractio vero versatur circa famam, & per se loquendo est denigratio famæ: honor vero est reuerentia quæ exhibetur alicui propter aliquam excellentiam, fama autem vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur, quod aliquando potest esse honor sine fama, vt patet in eo qui habet aliquam excellentiam, & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur ęstimatio. Potest etiam esse aliquando fama sine honore, vt patet in aliquibus viris qui habent optimam æstimationem in populo, qui tamen nullam habent dignitatem neque excellentiam. Ex quo concluditur definitio contumelię. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum aliquod, coram & in præsentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur. DVbium est circa istam diffinitionem an contumelia sit grauius peccatum quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10. art. 2. dicit contumeliam per se loquendo esse grauius peccatum detractione, quæ sententia probatur his argumentis. Primo autoritate D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expressè dicit contumeliam esse grauius peccatum. Simpliciter & secundum se quam furtum: ergo contumelia secundum se, est grauius peccatum detractione. ¶ Secundò arguitur. Sicut se habet rapina ad furtum, sic se habet contumelia ad detractionem, sicuti enim raptor per vim aufert bona alterius, fur vero per fraudem: ita contumeliosus per vim aufert honorem detractor vero per fraudem aufert famam, sed rapina maius & grauius peccatum est quam furtum: ergo similiter contumelia. Minor argumenti asseritur à Diuo Thoma supra quæstione. 66. articulo. 4. Tertiò arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia contumeliæ & detractionis, obiecta vero formalia sunt rationes inuoluntarij vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in detractione vero fraus & dolus. Et confirmatur. In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio formalis, vt patet in furto & rapina, quæ quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiæ. ¶ In huius rei expositione, sit conclusio. Contumelia & detractio secundum se habent se sicut excedens & excessum. Quantum ad modum excedit contumelia, & exceditur detractio: quantum ad obiectum excedit secundum se detractio simpliciter tamen & absolutè loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia. Explicatur conclusio. In quolibet habitu possumus duo considerare, & rem ipsam in quam tendit habitus, & modum. Dicimus ergo, quod si consideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim famam, quæ excellentius bonum est, quàm honor & reuerentia quæ destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior scientia est quantum ad modum quam Theologia pro isto statu: Theologia vero perfectior scientia est ex parte obiecti & simpliciter & absolutè. Hæc conclusio habet tres partes. Prima pars probatur. Contumelia est læsio honoris, detractio vero est læsio famæ: sed læsio honoris per se fit per apertam violentiam, læsio vero famæ fit per se occultè & secretè: ergo peiorem modum habet contumelia quam detractio. Patet consequentia. Nam in iniurijs inferendis grauior modus est violentia quam fraus & dolus. Et confirmatur. Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quòd magis repugnat voluntario violentia quam fraus & dolus: quoniam magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia est manifesta violentia, in detractione vero est fraus & dolus: ergo quantum ad modum excedit contumelia. Secundo. Maior contemptus est in contumelia quam in detractione: ergo contumelia excedit detractionem quantum ad modum. Secunda pars conclusionis probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, contumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliam ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatum contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius damnum quam contumelia: est ergo grauius peccatum. Minor patet, ex eo quod fama quæ per detractionem aufertur, maius bonum est quam honor, qui per contumeliam aufertur. Secundò D. Tho. infra quæst. 74. artic. 2. probat susurrationem esse grauius peccatum quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quæ maius bonum est, quam fama & honor quæ auferuntur per detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam. Vltimo. Homicidium est grauius peccatum quantumuis fiat occultè & per fraudem quam contumelia: quoniam aufert vitam quę maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum, & maiorem contemptum & violentiam: ergo &c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, quod D. Tho. est intelligendus, quod contumelia est grauius peccatum quantum ad modum. Hæc vero intelligentia colligitur manifestè ex eius verbis, subdit enim statim, inquantum fit cum maiori contemptu. Hinc fit quod si idem peccatum obijciatur in præsentia & proferatur in absentia, cæteris paribus, grauius peccatum est obijcere illi peccatum in præsentia, quoniam idem est detrimentum, & in præsentia fit cum maiori contemptu & violentia. Ad secundum respondetur, argumetum conuincere, quod contumelia excedit detractionem, quantum ad modum, non tamen simpliciter & absolutè. ¶ Secundò respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam in rapina & furto idem damnum est, neque est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit maiorem grauitatem specificam tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quæ maius bonum est damnificat. Ad tertium respondetur, quod iniustitia specificatur tanquam à ratione formali ab iniusto, quod est obiectum formale iniustitiæ, sicuti iustitia specificatur à iusto, non tamen à voluntario. Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti, maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respondetur, quod in virtutibus & habitibus non solum debemus attendere ad rationem formalem, verum etiam ad rationem materialem, quoniam ex his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, à qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differunt tamen in rationibus quæ, quæ sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter & absolutè metaphysica & physica quam logica: quoniam ratio integra obiecti, perfectior est. Ita dicendum est in præsenti, quod licet contumelia excederet quantum ad rationem formalem detractionem. Detractio tamen excedit contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quæ conflatur ex ratione inuoluntarij, cum detrimento in fama: in contumelia vero conflatur ex ratione inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quòd ratio iniustitiæ in contumelia & detractione desumitur ex ratione formali iniusti sicuti iam diximus. ALiud dubium est, an de ratione contumeliæ sit, quòd fiat coram & in præsentia? Et videtur, quòd sic. Primo. Nam de ratione contumeliæ est, quòd sit aperta & manifesta iniuria: non potest autem esse aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram & in præsentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt inter contumeliam & detractionem, quòd contumelia fit per manifestam violentiam, detractio vero per fraudem. Item detractio fit secretè & in occulto, contumelia vero manifestè & in præsentia: ergo contumelia in sua ratione formali importat, quòd fiat coram & in præsentia. In contrarium est, quòd multi contumelias faciunt in absentia. In huius rei expositione notandum est primo, quòd bonitas vel malitia in actibus moralibus consideranda est ex intentione, quæ est radix bonitatis vel malitiæ quæ est in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in 1. 2. quæst. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quòd contumelia directè machinatur contra honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliæ, quæ per se & directè tendit contra honorem alterius. HIS positis ad quæstionem respondetur hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in præsentia. Probatur, nam qui ex intentione & per se profert peccatum in absentia, non audens proferre in præsentia reueretur personam illius, & non tendit directè contra eius honorem: qui vero profert peccatum per se ex intentione in præsentia, non reueretur personam illius, & directè tendit contra honorem: ergo iste talis solum est contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit, contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum. Notandum tamen est, quòd deducere peccatum alicuius in præsentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes contumeliam. Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel verbis, in absentia quidem per accidens: ex intentione tamen & per se in præsentia. Secundo est notandum cum Caietano hic, quòd cum contumeliosus importet manifestum conuitiatorem, hinc est, quòd cum contumelia fit coram & in præsentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliæ: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliæ non tamen ita perfectam. Ex hoc infertur, quòd autor libelli infamatorij non solum peccat peccatum iniustitiæ contra famam: verùm sæpenumero peccatum contumeliæ contra honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra quæst. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta in contrarium.