AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis non reformidet contristare eum, in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. †{ Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. }