ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertium. & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. }ditur. Videtur, quòd contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliæ, ad quam pertinet bene conuitiari, secundum Philosophum in 4. Ethic. †{ Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue contumelia, non est peccatum mortale. ¶ 2 Præterea. Peccatum mortale non inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatæ." Et Dominus dicit Luc. vltimo, ò" stulti & tardi corde ad credendum." Ergo conuitium siue contumelia non est peccatum mortale. ¶ 3 Præterea. Quamuis illud quod est peccatum veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale, potest esse veniale, vt supra habitum est †{ 1. 2. q. 72. arti ... & q. 88. arti. 4. & 5. }. Si ergo dicere conuitium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quòd semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, vt patet in eo qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel conuitium ex genere suo est peccatum mortale. SED contra. Nihil meretur pœnam æternam inferni nisi peccatum mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur pœnam inferni, secundum illud Matth. 5. "Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennæ ignis." Ergo conuitium vel contumelia est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum, quod sicut suprà dictum est †{ Arti. præcedenti. }, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quæ quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maximè considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cùm ergo conuitium vel contumelia de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quæ profert, honorem alterius auferat, hoc propriè & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quàm furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorem, quàm rem possessam. Si verò aliquis verbum conuitij vel contumeliæ alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi, sed fortè propter correctionem, vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel contumeliam formaliter & per se, sed per accidens & materialiter, inquantum scilicet dicitur id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoque peccatum veniale, quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderatè homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue conuitium, quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incautè alium ex ludo percutiens grauiter lædat, culpa non caret. AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitæ circunstantiæ obseruentur. Si verò aliquis non reformidet contristare eum, in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. †{ Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. } AD secundum dicendum, quòd sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinæ, ita etiam causa disciplinæ potest aliquis alteri quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus †{ Lib. 2. ca. 30. non remotè à fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, rarò & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendæ, in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus. AD tertium dicendum, quòd cùm peccatum conuitij vel contumeliæ ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quòd sit peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua animi leuitate, vel ex leui ira absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cùm aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare.