NOtandum est primo: quòd licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiæ, eo quod est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter lædat proximum. Tunc enim erit peccatum mortale.