AD Primum sic procedi{ Inf. q. 74. ar. 1. & q. 75. ar. 1. co. Et Roma. 1. lect. 7. co. 4. }tur. Videtur quòd detractio, nō sit denigratio alienæ famæ per occulta verba, vt à quibusdam diffinitur. Occultum enim & manifestum sunt circunstantiæ, non constituentes speciem peccati. Accidit enim peccato, ꝙ à multis sciatur, vel à paucis. Sed illud quod non constituit speciem peccati, non pertinet ad rationem ipsius, nec debet poni in eius diffinitione. Ergo ad rationem detractionis nō pertinet, ꝙ fiat per occulta verba.