AD secundum dicendum, quòd verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur: quia eo absente & ignorante dicuntur. Sed contumeliosus in faciem contra hominem loquitur. Vnde si aliquis de alio malè loquatur coram multis eo absente, detractio est: si autem eo solo præsente, contumelia est, quanuis etiam si vni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius non in toto, sed in parte.