AD Secundum sic procedi{ Locis sup. art. 1. inductis. }tur. Videtur, quòd detractio non sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatum mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut dictum est †{ Art. preced. ad 3. }, ad detractionem pertinet, est actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris peccatum denuntiat, eius emendationem intendens: vel etiam est actus iustitiæ, dum aliquis fratrem accusat. Ergo detractio non est peccatum mortale.