AD Secundum sic procedi{ Locis sup. art. 1. inductis. }tur. Videtur, quòd detractio nō sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatũ mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut dictũ est †{ Art. preced. ad 3. }, ad detractionem pertinet, est actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris peccatũ denuntiat, eius emendationem intendens: vel etiā est actus iustitiæ, dum aliquis fratrẽ accusat. Ergo detractio nō est peccatum mortale.