DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62. art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa verbo, detractio. vbi expressè tenet, ꝙ qui infamat seipsum peccat mortaliter cōtra iustitiā, & tenetur ad restitutionẽ: neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ fundamentũ est, ꝙ homo nō est dominus proprię famæ magis quā vitæ, vnde sicut occidere se ipsum est peccatũ mortale contra iustitiam: ita seipsum infamare. Ecōtra vero Soto vbi supra, & in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit oppositum fundamentum, quòd homo est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit, ꝙ qui infamat seipsum non peccat contra iustitiā imo neq; contra charitatẽ, neq; est contra charitatẽ ex genere suo, imo aliquando potest esse officiũ virtutis in priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ obligatā habet suam famā alijs, vt prælatus semper est peccatũ mortale contra iustitiam.