Arguitur secundò. Qui infamat seipsum citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo peccat mortaliter. Antecedẽs probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3. Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset crimen cui adiuncta est infamia, peccaret peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur, ꝙ hæresis est contra honorẽ Dei: quia destruit fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur iā materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum.