DVbitatur deinde, an infamare in vno loco eum qui non est infamis in illo loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum, respōsione 9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui condemnatus est propter aliquod delictũ, est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur. Præcipua pars pœnæ illius hominis est, ꝙ sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria. Cōfirmatur secundò. Licet iudici expectare diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia ex vsu omnium proborum hominum, qui quando aliquod delictum committitur in præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò. Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat suam sententiam his argumẽtis. Primo, iste talis qui infamis est Vallisoleti habet famā Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam. Patet consequentia. Aufertur ab illo quod suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in omni loco non licet coram & in præsentia obijcere crimen: ergo si est infamis in vno loco non licet illum infamare in alio. Soto vbi supra, refert has duas sententias & eas conciliat ad hunc modum. Dicit enim, ꝙ si talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc nō erit peccatum mortale contra iustitiam ad restitutionem obligās, infamare illum in altero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale nō solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare.