Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco, non est peccatum contra iustitiam eum in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione.