ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm audiens, qui tolerat detrahentem, grauiter peccet. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri, quàm sibiipsi. Sed laudabile est si patiẽter homo suos detractores toleret. Dicit enim { Homil. 9. in Ezech. parum ante mediũ. } Gregorius super Ezechielem homilia nona, "Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat." Ergo non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat. ¶ 2 Præterea. Eccles. quarto dicitur, "Non contradicas verbo veritatis vllo modo." Sed quandoq́ue aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt suprà dictum †{ Art. 1. huius quæst. ad tertiũ. } est. Ergo videtur, quòd non semper teneatur homo detractoribus resistere. ¶ 3 Præterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in vtilitatem aliorum, contra quos detrahitur. Dicit enim †{ 6. q. 1. cà. oues pastorem. } Pius papa, Nonnunquam detractio aduersus bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire. SED contra est, quod Hieronymus †{ In epistola ad Nepotianum, in vlt. pagina ante finem epistol. to. 1. } dicit, "Caue ne linguam aut aures habeas pruriẽtes, aut alijs detrahas, aut alios audias detrahẽtes." RESPONDEO dicendum, quòd secundum Apostolum ad Romanos primo, "Digni sunt morte non solùm qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt." Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eũ ad detrahẽdum, vel saltem placeat ei detractio propter odiũ eius, cui detrahitur, nō minus peccat, quàm detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus †{ Libr. 2. de consideratiōe ad Eugeniũ circa finem illius. } dicit, Detrahere aut detrahẽtem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecũdia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatũ mortale, vel propter hoc, quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum cōsequens, vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà habitũ †{ Q. 19. articul. 3. } est. AD primum ergo dicendum, ꝙ detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum †{ Arti. 1. ad secundum. } est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum †{ In corp. artic. & qō. 72. art. 3. } est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur Deuter. 22. AD secundum dicendum, quòd non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quòd peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. "Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem." AD tertium dicendum, quòd vtilitas quæ ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet malo elicit bonum. Et ideo nihilominus est detractoribus resistendum, sicut & raptoribus, vel oppressoribus aliorum, quanuis ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat.