AD tertium dicendum, quòd voluntas potest dici perpetua dupliciter. Vno modo ex parte ipsius actus, qui perpetuò durat. Et sic solius Dei volũtas est perpetua. Alio modo ex parte obiecti: quia scilicet aliquis vult perpetuò facere aliquid. Et hoc requiritur ad rationẽ iustitiæ. Non enim sufficit ad rationem iustitiæ, quòd aliquis velit ad horam in aliquo negotio seruare iustitiā: quia vix inuenitur aliquis qui velit in omnibus iniustè agere, sed requiritur quòd homo habeat voluntatem perpetuò & in omnibus iustitiam conseruandi.