AD Primum sic procedi{ 4. d. 33. q. 3. ar. 1. ad 3. Et veri. q. 1. art. 5. ad 12. }tur. Videtur quòd inconuenienter diffiniatur iustitia à †{ In. ff. veteri lib. 1. tit. 1. l. 10. in princ. } Iurisperitis, quòd iustitia est perpetua & constans voluntas, ius suum vnicuiq; tribuens. Iustitia enim secundũ Philos. in 5. Ethicor.{ Li. 5. c. 1. non longè à prin. tomo. 5. } est habitus, à quo sunt aliqui operatiui iustorũ, & quo operātur & volunt iusta. Sed volũtas nominat potentiā, vel etiam actũ: ergo incōuenienter iustitia dicitur esse volũtas.