Ad secundum argumentum respondetur concedendo quòd charitas respicit omne bonum, non tamen qua ratione est debitum. Vnde oportuit ponere virtutem specialem quæ respiciat bonum debitum vt sic. Licet enim charitas, vt est virtus vniuersalis & inferens alias virtutes, versetur circa iustum debitum simpliciter; non tamen quia illud sit materia propria charitatis: sed quia est materia charitati subiecta, qualiter intelligitur illud Pauli; Charitas non agit perperā. Illud vero D. August. quòd iustitia est amor Dei, intelligitur causaliter, quatenus, videlicet, ad impletio cuius vis boni ex amore procedit, ad Roman. 13. Qui diligit proximum legem impleuit. Hoc modo multoties nomen virtutis imperantis tribuitur actibus imperatis: qualiter mors pro Christo dicitur maxima charitas. Licet sit actus fortitudinis: & illud. Plenitudo legis est dilectio. & D. Thom. hac quæst. art. 6. omnes actus reliquarum virtutum qui à iustitia dirigũtur, iustitiam appellat. Ad illud vero Aristot. respondetur ex D. Thom. ibi, quòd si omnes essemus amici, omnia essent communia. Vnde non indigeremus iustitia quæ applicat rem vero domino.