Ad tertium, quòd illæ particulæ peculiari ratione ponuntur in definitione iustitiæ. Primò ad denotandum discrimen iustitiæ ab alijs virtutibus moralibus: quia sola ipsa in voluntate ponitur. Secundò, quia peculiaris difficultas est in voluntate ad tribuendum alteri ius suum: quæ non inuenitur in hoc, quòd voluntas eligit proprium bonũ, respectu verò alieni retardatur & impeditur voluntas ab vtilitate ipsa proprij boni. Quocirca requiritur peculiaris constantia & firmitas in iustitia. Vnde Sapien. 5. dicitur. "Induet pro thorace iustitiam, & accipiet pro galea iudicium certum, scutum inexpugnabile æquitatem." Quæ omnia ponuntur ad denotandam constantiam & firmitatem iustitiæ. Ad confirmationem respondetur, quòd licet omnis virtus suo modo ordinetur ad rectitudinem habentis, vnde dixit Arist. 1. Magnorum moralium cap. 22. quòd virtus est optimus habitus: aliter tamen & aliter rectificant. Quædam enim rectitudinem essentialem tribuunt, vt charitas & gratia. Aliæ vero dicuntur rectificare potentiam: quia moderantur passiones illius constituentes medium inter excessum & defectum. Vt temperantia respectu concupiscibilis. Fortitudo respectu irascibilis. Aliæ autem rectificant eo solùm quia ordinant potentiam ad rectum. Et hoc modo iustitia dicetur rectitudo voluntatis. Et sic Anselmus in Dialogo de veritate. & cap. 13. dicit enim iustitiam esse rectitudinem propter se: loquitur causaliter, quia videlicet causat rectitudinem. Hæc amplius explicantur infra artic. 9. & 1. 2. quæst. 60. art. 2. & 3.