Ad quintum, aliqui ex Thomistis dicunt, iustum in definitione positum solum accipi pro iusto perfecto. Quare ibi non includitur iustum paternum aut dominatiuum: quod isti appellant secundùm quid & improprium. Isti tamen deseruntur: quia Diuus August. lib. 19. de Ciuit. cap. 21. sub hac diffinitione claudit non solum pietatem: sed etiam religionem & iustum illius. Neque ratio istorum aliquid valet. Nam bene stat quòd obiectum alicuius potentiæ aut habitus sit analogum: & in quibusdam reperiatur secundùm quid: & nihilominus quòd specificet & det vnitatem maiorem, quàm habet in se. Patet in ente, quod specificat intellectum & habitum scientiæ Metaphysicæ: tamen dat vnitatem intellectui. Vnde in nostra sententia respondetur, quòd omne ius verum, etiam si non sit perfectum, includitur sub obiecto iustitiæ: ac subinde sub virtute ipsa. Ad confirmationem quæ difficilis est, respondetur quod idem actus potest pertinere ad diuersas virtutes, à quibus secundum diuersam rationem producitur: maximè in subordinatis. Exemplum est in demonstratione physica quæ secundum materiam producitur ab habitu physico, secundum vero formam & modum producitur à Dialectica. Similiter actus pœnitentiæ formaliter producitur à pœnitentiæ virtute: est tamen ibi dilectio intrinsecè respiciens habitum charitatis. Ita in proposito formaliter ius paternum exercetur à pietate: inuenitur tamen ibi ratio iustitiæ secundum quod ius patri tribuitur, vnde etiam respicit iustitiam.