AD tertium dicendum, quòd iustitia Dei est ab æterno, secundum voluntatem, & propositum æternum. Et in hoc præcipuè iustitia consistit: quanuis secundum effectum non sit ab æterno: quia nihil est Deo coæternum.