AD Secundum sic proce{ Supra qō. 57. arti. 4. & infr. arti. 8. cor. et ad tertiũ. & vir. qō. 2. artic. 7. ad 12. }ditur. Videtur quòd iustitia non semper sit ad alterum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 3. quòd iustitia Dei, est per fidem Iesu Christi. Sed fides non dicitur per cōparationem vnius hominis ad alterũ. Ergo neq; iustitia. ¶ 2 Præterea. Secundum †{ Ca. 15. circa mediũ. tom. 1. } Augustinum in lib. de Moribus Ecclesiæ, ad iustitiam pertinet ob hoc, ꝙ seruit Deo bene imperare cæteris, quæ homini sunt subiecta. Sed appetitus sensitiuus est homini subiectus, vt patet Genes. 4. vbi dicitur: "Subter te erit appetitus eius, scilicet peccati, & tu dominaberis illiꝰ." Ergo ad iustitiam pertinet dominari proprio appetitui. Et sic erit iustitia ad seipsum. ¶ 3 Præterea. Iustitia Dei est æterna. Sed nihil aliud est Deo coæternum: ergo de ratione iustitiæ nō est, quòd sit ad alterum. ¶ 4 Præterea. Sicut operationes quæ sunt ad alterum, indigent rectificari: ita etiam operationes quæ sunt ad seipsum. Sed per iustitiam rectificantur operationes, secundũ illud Prouerb. 11. "Iustitia simplicis diriget viam eius". Ergo iustitia non est solum circa ea quæ sunt ad alterum, sed etiam circa ea quæ sunt ad seipsum. SED contra est, quod †{ Libr. 1. in ca. de iustitia in principio. } Tullius dicit in 1. de Offic. quòd iustitiæ ea ratio est, qua societas hominum inter ipsos & vitæ communitas continetur. Sed hoc importat respectũ ad alterum: ergo iustitia est circa ea quæ sunt ad alterum. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà †{ Quæst. præced. art. 1. 2. & 3. } dictum est, cùm nomen iustitiæ æqualitatem importet, ex sua ratione iustitia habet, ꝙ sit ad alterum: nihil enim est sibi æquale, sed alteri. Et quia ad iustitiam pertinet actus humanos rectificare, vt †{ Arti. præced. & qō. 57. art. 1. & 1. 2. q. 113. articul. 1. } dictum est: necesse est ꝙ æqualitas ista quam requirit iustitia, sit diuersorum agere potentiũ. Actiones autem sunt suppositorũ & totorum, non autem propriè loquendo partium, & formarum, seu potentiarum. Non enim propriè dicitur quòd manus percutiat, sed homo per manum: neque propriè dicitur ꝙ calor calefaciat, sed ignis per calorem: secundum tamen similitudinem quandam hæc dicuntur. Iustitia ergo propriè dicta requirit diuersitatem suppositorum, & ideo non est nisi vnius hominis ad alium. Sed secundum similitudinem accipiuntur in vno & eodẽ homine diuersa principia actionũ, quasi diuersa agentia: sicut ratio & irascibilis & cōcupiscibilis, & ideo metaphoricè in vno & eodem homine dicitur esse iustitia, secũdum quod ratio imperat irascibili & cōcupiscibili: & secundum quod hæc obediunt rationi, & vniuersaliter secundum quod vnicuiq; parti hominis attribuitur quod ei cōuenit. Vnde & †{ Lib. 5. ca. vlti. to. 5. } Philosophus in. 5. Ethicor. hanc iustitiam appellat, secundum metaphoram dictam. AD primum ergo dicendum, ꝙ iustitia quæ fit per fidem in nobis, est per quā iustificatur impius: quæ quidem in ipsa debita ordinatione partium animæ consistit, sicut suprà †{ Prima secundæ qō. 113. ar. 1. } dictum est, cùm de iustificatione impij ageretur. Hoc autem pertinet ad iustitiam metaphoricè dictam, quæ potest inueniri etiam in aliquo solitariam vitam agente. Et per hoc patet respōsio ad secundũ. AD tertium dicendum, quòd iustitia Dei est ab æterno, secundũ voluntatem, & propositum æternum. Et in hoc præcipuè iustitia consistit: quanuis secundum effectum non sit ab æterno: quia nihil est Deo coæternum. AD quartum dicendum, quòd actiones, quæ sunt hominis, ad se ipsum sufficienter rectificantur, rectificatis passionibus, per alias virtutes morales. Sed actiones quæ sunt ad alterum, indigent speciali rectificatione non solùm per comparationem ad agentem, sed etiam per comparationẽ ad eum, ad quẽ sunt. Et ideo circa eas est specialis virtus, quæ est iustitia.