COMMENTARIVS. HIC articulus post illa quæ diximus articulo vltimo præcedentis quæstionis parum habet difficultatis. Intendit enim Diuus Thom. explicare illam particulam, vnicuique: ita sanè, vt necessarium sit ad iustitiam propriè dictam, quòd exerceatur circa aliud suppositum. Quæ doctrina est Aristot. lib. 5. Ethicorum cap. vltimo. Imo vero cap. 1. dicit iustitiam solam ex omnibus virtutibus esse bonum alienum, eo quod agit ea quæ conferunt alteri. Hoc ipsum docet Diuus Hieronymus super Psalmum. 14. Vbi ait omnes alias virtutes delectare magis habentem, & ipsi prodesse. Circa quam doctrinam duo breuiter aduerte. Primum est, quòd diuersitas suppositorum, quæ dicitur necessaria ad rationem iustitiæ propriè & strictè dictæ, intelligenda est secundum ordinem naturæ. Cæterum si Deus assumeret humanitatem terminatam immediatè ad ipsum Deum: nihilominus poterat esse in operationibus illius hominis satisfactio iustitiæ de condigno: quamuis ipse Deus non esset aliud suppositum à supposito hominis satisfacientis. Sufficeret enim, quòd illud suppositum haberet rationem duorum suppositorum, & duobus modis suppositaret. Quatenus subsisteret in duabus naturis substantialibus & intellectualibus. Et probatur hoc, quia ille homo propriè obediret. Obedientia autem propriè dicta debet esse ad alterum. Imo vero nunc de facto propriè obediebat sibi Christus Dominus, quatenus suppositum filij erat verus homo obediens, & verus Deus cui obediebatur. Neque ratio Diui Thomæ in articulo oppositum huius concludit. Quoniam omnes Theologi secundum fidem Catholicam asserunt in Christo Domino esse duplicem voluntatem, & duas operationes voluntatum harum satis distinctas. Et nihilominus philosophi dicunt. Quòd voluntas est inclinatio totius suppositi, & quòd actio voluntatis actio suppositi est. Quemadmodum ergo non licet inferre ex hoc quòd in Christo Domino est duplex voluntas & duplex actio voluntatis, quòd sint in eo duo supposita: quamuis actiones suppositorum sint: propterea, quòd in Christo est maximum mysterium duarum naturarum in vno supposito: ita vt in Christo sit vera ratio iustitiæ, non licet inferre, quòd sunt in eo distincta supposita. Alterum satisfaciens, alterum cui fit satisfactio. Sed sufficit, quòd sint duæ naturæ substantiales diuersis rationibus suppositatæ in vno supposito. Et profecto si Aristot. cognouisset mysterium incarnationis, sentiret nobiscum in hac parte. Secundo notandum est; quòd iustitia dicitur specialiter respicere bonum alterius, & alterum delectare: non quia verus iustus non delectetur in operibus iustitiæ (est enim de ratione virtutis in communi, quòd faciat habentem promptè & delectabiliter operari) sed quia iustitia quantum ad effectum pertinentem ad suam speciem, terminatur ad bonum alterius, neque sistit in propria vtilitate & delectatione operantis: sed extenditur ad delectationem & vtilitatem alterius: propterea ita loquutus est Aristo. & Diuus Hieronymus. Intelligimus autem hic nomine iustitiæ etiam omnes eius partes potentiales. Omnes enim debent esse ad alterum, & respiciunt bonum alterius. Circa secundam conclusionem videatur Diuus Augustinus lib. 2. de Genes. contra Manichæos cap. 11. vbi ait iustitiam pertinere ad omnes animæ partes. Et libr. 19. de Ciuita. cap. 21. inquit esse iustitiam, quod ratio imperet & appetitus obediat. Quæ omnia intelligenda sunt de iustitia metaphoricè. Aduerte denique in solutione ad tertium argumentum D. Tho. quomodo non requiritur ad hoc, quod iustitia sit in aliquo etiam actualiter, quod alter ad quem dicitur iustitia realiter existat. Exemplum est in diuina iustitia quae est Dei voluntas æterna reddendi vnicuiq́ue quod sibi competit secundum suam rationem & operationem. At vero creaturæ circa quas ipsa iustitia diuina effectum erat habitura fuerunt in tempore. Exemplum etiam esse potest in humanis: tenetur enim aliquis ex iustitia seruare legatum paterni testamenti in fauorem nepotis qui nondum natus est.