¶ 3 Præterea. Omnis virtus moralis est circa agibilia. Ea autẽ quæ exterius constituuntur, non sunt agibilia, sed factibilia: vt pater per †{ Li. 9. tex. 16. to. 3. } Philosophum in nono Metaphy. Cùm ergo ad iustitiam pertineat exterius facere aliquod opus secundum se iustum, videtur quòd iustitia non sit virtus moralis.