COMMENTARIVS. IN hoc articulo intendit Diuus Thomas explicare genus immediatum iustitiæ, quod est virtus humana siue moralis: quā definiuit Aristot. libr. 2. Ethicorum cap. 6. quæ est, Bonum facit habentem & opus eius bonum reddit. Aduerte secundo, egregiam doctrinam in solutionibus ad primũ, & secundum argumentum aduersus nostri temporis hæreticos: qui volunt auferre meritum à votis monasticis, quasi necessitas præcepti diminuat rationem meriti. Cùm tamen reuera non diminuat rationem virtutis, quæ ex natura sua habet actum meritorium. Ex eadem doctrina possumus colligere quàm falsa & periculosa sit opinio eorum, qui negant in Christo Domino obedientiam præcepti moriendi fuisse meritoriam quantum ad substātiam obediendi & quantum ad speciem. Sed aiunt fuisse meritoria propter intensionem actus, quæ non erat in præcepto. Quæ doctrina mihi semper visa est plus quam periculosa, & nunc videtur quoniam Apostolus ad Philippenses. 2. Exaltationem Christi attribuit tanquam præmium humilitati & obedientiæ Christi vsque ad mortem crucis: non quia libentius & intensius se humiliauit & obediuit quā tenebatur. Ait enim, humiliauit se metipsum Dominus noster Iesus Christus factus obediens vsque ad mortem, &c. propter quod exaltauit illum, &c. Ratio item Philosophica destruit eam opinionẽ. Quoniam actus obedientiæ secundum propriā rationem specificam meritorius est: siquidem est actus virtutis. Est autem indifferens ad rationem meriti, quòd actus virtutis cadat sub præcepto, vel sub consilio. Imo cæteris paribus magis meritorius est actus. qui cadit sub præcepto, quàm qui cadit sub cōsilio tantum. Cùm igitur in Christo Domino obedientia præcepti moriendi fuerit actus virtutis propriè: necesse est secundum propriam speciem & substantiam fuisse meritorium. & non solum propter maiorem intensionem quam non tenebatur habere. Vnde procedit illa opinio ex mala intelligentia liberi arbitrij definitionis & actionis liberæ, putant enim necessitatem præcepti coniunctam cum efficacia gratiæ & cum eius necessitate destruere indifferentiā voluntatis & libertatis. Quod demonstrauimus. 1. part. quæst. 19. art. 10. esse plusquam falsum. Rursus nota circa solutionem ad primum, vbi quòd ait Diuus Thomas, quòd qui facit quod debet nō affert vtilitatem lucri. Intellige quòd non negat absolutè non afferre vtilitatẽ ei cui soluit. Diximus enim supra quòd iustitia hoc habet peculiare, ꝙ respicit bonum alterius siue delectabile siue vtile siue honorificum. Sed solum intendit Diuus Thom. negare quòd non affert vtilitatem lucri supererogationis. Circa solutionem ad tertium argumentum. Aduerte, ꝙ facere, si propriè & formaliter loquimur non refertur ad bonum facientis, sed ad bonum rei factæ. Dicitur enim facere propriè de operatione transeunte per quam aliqua res recipit in se formam. Atque ita ars respicit per se loquendo bonum artificiati, & ideo vt sic, non est virtus moralis ad quam pertineat bonum facere habentem. Cæterum agere, propriè loquendo, dicitur quando ipsa actio ordinatur ad bonum ipsius agentis. Quemadmodum vsus & vti, propriè loquendo ordinantur ad bonum vtentis. Atque ita virtus humana, cuius proprius actus est vsus, facit bonum habentem. Similiter agibile vt sic, quod est obiectum humanæ rationis respicit bonum agentis. Huius doctrinæ sit exemplum. Cùm statuarius facit imaginem propter pretium, tunc illa fabricatio qua ratione ordinatur ad statuam sculpendam, dicitur factio & artis operatio. Sed qua ratione ordinatur ad bonum ipsius fabricantis, videlicet, vt reddat ius debitum ei qui pretio conduxit illum, dicitur vsus artis habens respectum ad vsum internum voluntatis mouentis manus artificis ad opus: vt sit iustus in reddendo debitum.