RESPONDEO dicendum, quòd illa potentia est subiectum virtutis, ad cuius potentiæ actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio quæ est potentia cognoscitiua: sed quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1. †{ 1. 1. quæstione. 81. artic. 2. } habitum est. Reddere autem vnicuiq́; quod suum est, non potest procedere ex appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua nō se extendit ad hoc, quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est proprinm rationis. Vnde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo †{ Li. 5. Ethicor. c. 1. & 5. ad finẽ. } Philosophus diffinit iustitiam per actum volũtatis, vt ex supra †{ Art. 1. huius quæst. } dictis patet.