AD Quartum sic proceditur.{ 3. dist. 33. q. 6. ar. 4. quæstio. 3. virt. q. 1. arti. 5. co. finem. Et 5. Ethicor. lect. 1. co. 2. } Videtur quòd iustitia non sit in voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quādoq́ue veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus: ergo iustitia non est in voluntate sicut in snbiecto. ¶ 2 Præterea. Iustitia est circa ea, quæ sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis: Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione. ¶ 3 Præterea. Iustitia non est virtus intellectualis, cùm non ordinetur ad cognitionem: vnde relinquitur quòd sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod est irascibilis & concupiscibilis, vt patet per †{ Li. 1. cap. vlt. to. 5. } Philosophum in. 1. Ethicorum. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili & concupiscibili. SED contra est, quod †{ In dialogo de veritate, ca. 13. } Anselmus dicit, quòd iustitia est rectitudo voluntatis, propter se seruata. RESPONDEO dicendum, quòd illa potentia est subiectum virtutis, ad cuius potentiæ actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio quæ est potentia cognoscitiua: sed quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1. †{ 1. 1. quæstione. 81. artic. 2. } habitum est. Reddere autem vnicuiq́; quod suum est, non potest procedere ex appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua nō se extendit ad hoc, quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est proprinm rationis. Vnde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo †{ Li. 5. Ethicor. c. 1. & 5. ad finẽ. } Philosophus diffinit iustitiam per actum volũtatis, vt ex supra †{ Art. 1. huius quæst. } dictis patet. AD primum ergo dicendum, ꝙ quia voluntas est appetitus rationalis: ideo rectitudo rationis, quæ veritas dicitur, volũtati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoq́; iustitia veritas vocatur. AD secundum dicẽdum, quòd voluntas fertur in suum obiectum consequenter ad apprehensionem rationis. Et ideo quia ratio ordinat in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterũ: quod pertinet ad iustitiam. AD tertium dicendum, quòd rationale per participationem non solùm est irascibile & concupiscibile, sed omnino appetitiuum, vt dicitur in. 1. †{ Lib. 1. ca. vlti. to. 5. } Ethicorum: quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitiuo autem comprehẽditur voluntas: & ideo voluntas potest esse subiectum virtutis moralis.