DVbitatur circa cōclusionem D. Thomæ, an sit vera. Arguitur primo pro parte negatiua. Iudicium est actus iustitiæ, vt docet D. Tho. infra quæst. 60. & tamen est actio intellectus, ergo habitus iustitiæ non est in voluntate: vel saltim non solum est in voluntate. Probatur consequentia. Quoniam habitus & actus debent esse in eodem subiecto.