Tertiò arguitur. Voluntas ex natura sua determinata est ad bonum secundum rationem prosequendũ: propter ea enim dicitur appetitus rationalis, ergo non indiget habitu iustitiæ superaddito. Probatur consequentia, quia habitus ponuntur ad determinandam potentiam. Confirmatur primo, quia propterea voluntas non indiget habitu temperantiæ & fortitudinis, quia ex natura sua determinata est ad volendum obiectum harum virtutum tanquam proprium bonum, sed ponuntur istæ virtutes in appetitu sensitiuo, vbi est difficultas propter emergentes passiones inordinatas, ergo voluntas non indiget habitu iustitiæ: siquidem est determinata tanquam ad proprium bonum ad bonum rationis. Confirmatur secundo à simili: propterea enim materia prima æqualiter se habet secundum se ad omnes formas, quia ex natura sua habet immediatum, & intrinsecum ordinem ad formam substantialem: sed voluntas cùm sit appetitus rationalis ex natura sua habet immediatum ordinem ad bonum rationis, ergo sicut non indiget habitu temperantiæ ad volendum obiectum temperantiæ, non indigebit habitu iustitiæ ad volendum obiectum iustitiæ. Vtrunque enim est bonum rationis.