Ad tertium iam diximus, quòd non est præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est determinata ex natura sua ad quodlibet bonum rationis, nisi sit proprium. Dicitur enim amabile quidem bonum: vnicuique autem proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt promptè & delectabiliter operetur bonum rationis quod est ad alterum. At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam confirmationem negatur minor. Imo voluntas ex natura sua ad bonum rationis, quod est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad formam substantialem vt sic: non est tamen determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non ponimus aliquas dispositiones & habitus determinantes: sed sufficit quòd respectu proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem & promptam ad operationes temperantiæ & fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum, vt promptè & delectabiliter operetur, sicut oportet.