ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm iustitia sit in voluntate sicut in subiecto. AD Quartum sic proceditur.{ 3. dist. 33. q. 6. ar. 4. quæstio. 3. virt. q. 1. arti. 5. co. finem. Et 5. Ethicor. lect. 1. co. 2. } Videtur quòd iustitia non sit in voluntate sicut in subiecto. Iustitia enim quādoq́ue veritas dicitur. Sed veritas non est voluntatis, sed intellectus: ergo iustitia non est in voluntate sicut in snbiecto. ¶ 2 Præterea. Iustitia est circa ea, quæ sunt ad alterum. Sed ordinare aliquid ad alterum est rationis: Iustitia ergo non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in ratione. ¶ 3 Præterea. Iustitia non est virtus intellectualis, cùm non ordinetur ad cognitionem: vnde relinquitur quòd sit virtus moralis. Sed subiectum virtutis moralis est rationale per participationem, quod est irascibilis & concupiscibilis, vt patet per †{ Li. 1. cap. vlt. to. 5. } Philosophum in. 1. Ethicorum. Ergo iustitia non est in voluntate sicut in subiecto, sed magis in irascibili & concupiscibili. SED contra est, quod †{ In dialogo de veritate, ca. 13. } Anselmus dicit, quòd iustitia est rectitudo voluntatis, propter se seruata. RESPONDEO dicendum, quòd illa potentia est subiectum virtutis, ad cuius potentiæ actum rectificandum virtus ordinatur. Iustitia autem non ordinatur ad dirigendum aliquem actum cognoscitiuum. Non enim dicimur iusti ex hoc, quòd rectè aliquid cognoscimus: & ideo subiectum iustitiæ non est intellectus, vel ratio quæ est potentia cognoscitiua: sed quia iusti in hoc dicimur, quod aliquid rectè agimus, proximum autem principium actus est vis appetitiua, necesse est quòd iustitia sit in aliqua vi appetitiua sicut in subiecto. Est autem duplex appetitus, scilicet voluntas, quæ est in ratione, & appetitus sensitiuus consequens apprehensionem sensus, qui diuiditur per irascibilem & concupiscibilem: vt in. 1. †{ 1. 1. quæstione. 81. artic. 2. } habitum est. Reddere autem vnicuiq́; quod suum est, non potest procedere ex appetitu sensitiuo: quia apprehensio sensitiua nō se extendit ad hoc, quòd considerare possit proportionem vnius ad alterum: sed hoc est proprinm rationis. Vnde iustitia non potest esse sicut in subiecto in irascibili vel concupiscibili, sed solùm in voluntate. Et ideo †{ Li. 5. Ethicor. c. 1. & 5. ad finẽ. } Philosophus diffinit iustitiam per actum volũtatis, vt ex supra †{ Art. 1. huius quæst. } dictis patet. AD primum ergo dicendum, ꝙ quia voluntas est appetitus rationalis: ideo rectitudo rationis, quæ veritas dicitur, volũtati impressa, propter propinquitatem ad rationem, nomen retinet veritatis. Et inde est quod quandoq́; iustitia veritas vocatur. AD secundum dicẽdum, quòd voluntas fertur in suum obiectum consequenter ad apprehensionem rationis. Et ideo quia ratio ordinat in alterum, voluntas potest velle aliquid in ordine ad alterũ: quod pertinet ad iustitiam. AD tertium dicendum, quòd rationale per participationem non solùm est irascibile & concupiscibile, sed omnino appetitiuum, vt dicitur in. 1. †{ Lib. 1. ca. vlti. to. 5. } Ethicorum: quia omnis appetitus obedit rationi. Sub appetitiuo autem comprehẽditur voluntas: & ideo voluntas potest esse subiectum virtutis moralis. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est iustitia solum est in voluntate tanquam in subiecto. COMMENTARIVS. DVbitatur circa cōclusionem D. Thomæ, an sit vera. Arguitur primo pro parte negatiua. Iudicium est actus iustitiæ, vt docet D. Tho. infra quæst. 60. & tamen est actio intellectus, ergo habitus iustitiæ non est in voluntate: vel saltim non solum est in voluntate. Probatur consequentia. Quoniam habitus & actus debent esse in eodem subiecto. Secũdo arguitur. Operatio exterior, qualis est solutio debiti, est actio iustitiæ, & tamen est subiectiuè in potentia executiua, ergo iustitia non solum est in voluntate. Argumentum est Caietaui in hoc loco contra illam præmissam Diui Thomæ, ꝙ principiũ proximũ actus est vis appetitiua. Tertiò arguitur. Voluntas ex natura sua determinata est ad bonum secundum rationem prosequendũ: propter ea enim dicitur appetitus rationalis, ergo non indiget habitu iustitiæ superaddito. Probatur consequentia, quia habitus ponuntur ad determinandam potentiam. Confirmatur primo, quia propterea voluntas non indiget habitu temperantiæ & fortitudinis, quia ex natura sua determinata est ad volendum obiectum harum virtutum tanquam proprium bonum, sed ponuntur istæ virtutes in appetitu sensitiuo, vbi est difficultas propter emergentes passiones inordinatas, ergo voluntas non indiget habitu iustitiæ: siquidem est determinata tanquam ad proprium bonum ad bonum rationis. Confirmatur secundo à simili: propterea enim materia prima æqualiter se habet secundum se ad omnes formas, quia ex natura sua habet immediatum, & intrinsecum ordinem ad formam substantialem: sed voluntas cùm sit appetitus rationalis ex natura sua habet immediatum ordinem ad bonum rationis, ergo sicut non indiget habitu temperantiæ ad volendum obiectum temperantiæ, non indigebit habitu iustitiæ ad volendum obiectum iustitiæ. Vtrunque enim est bonum rationis. In hac difficultate dissoluenda, nemo negat conclusionem Diui Thomæ quam cōfirmat definitio iustitiæ assignata à Iuriscōsultis. Vt in articulo primo satis dictum est. Est etiam sententia Aristot. libr. 5. Ethicorũ capit. 1. Diui Anselmi in Dialogo de verita. capit. 15. quam conclusionem ex Philosopho demōstrat D. Tho. 1. 2. quæst. 56. arti. 6. Neq; enim est præsentis loci ad vnguem distinguere differentiam inter iustitiam & alias virtutes ex parte subiecti. Quapropter ad argumenta proposita breuiter respondendum est. Ad primum respondetur. Quòd omnes actus, qui versantur ex natura sua circa formale obiectum alicuius virtutis, dicuntur actus proprij & eliciti ab illa virtute vbicũq; resideat illa & illi. Ita dicimus cōfessionem fidei exteriorem esse actum fidei proprium & elicitum ab illa: vt explicatum est supra in quæst. 3. artic. 1. Similiter oratio ad ipsum Deum est in intellectu, & tamen dicitur actus elicitus à virtute religionis quæ est in voluntate. Similiter admonitio fraterna, quanuis sit actus intellectualis est tamen elicitus à misericordia quæ est in voluntate. Ad eundem igitur modum non est mirum quòd iudicium sit actus elicitus à iustitia quæ est in voluntate quanuis illud sit in intellectu. Quoniam ex natura sua iudicium ordinatur ad finem proprium ipsius iustitiæ. Caietanus autem super hunc articulum tenet operationes exteriores iustitiæ nō esse elicitas ab ipsa iustitia. Idem videtur sentire de iudicio, ꝙ non sit actus elicitus à iustitia. Nobis tamen iuxta doctrinam D. Tho. non videtur necessariũ quod omnis actus qui dicitur proprius alicuius virtutis, sit in eadem potentia cum virtute. Sed sufficit, ꝙ secundum se ordinetur ad finem virtutis. Nam propterea D. Tho. vbi supra quæst. 3. asseruit confessionem exteriorem fidei esse actum proprium fidei. Et non loquitur solum de actu imperato, alias enim sequeretur quòd actus temperantiæ diceretur actus proprius charitatis, siquidem imperatur ab illa. Aliquid ergo specialius est in confessione exteriori fidei ad hoc, ꝙ dicatur actus proprius ipsius fidei. Videlicet, quòd pertinet ad perfectionem & integritatem actus fidei, quæ est in hominibus: vt protestatio fidei sit non solùm in intellectu, sed etiam in confessione exteriori. Et per hoc patet ad secundum argumentum. Dicimus enim quòd operatio exterior iustitiæ, qualis est solutio debiti, est actus elicitus ab ipsa virtute iustitiæ. Quòd autem D. Tho. ait in primo articulo, quòd illa potentia est subiectũ virtutis, à cuius potentiæ actu rectificantur virtutes: intelligendum est de actu principali & primario ipsius virtutis, non autem de alijs actibus secundarijs, qui tantum ex natura sua ordinantur ad propriũ finem virtutis. Ad tertium iam diximus, quòd non est præsentis loci omnino distinguere: qua ratione temperantia & fortitudo differant à iustitia ex parte subiecti. Nunc autem breuiter respondetur, quòd voluntas non est determinata ex natura sua ad quodlibet bonum rationis, nisi sit propriũ. Dicitur enim amabile quidem bonum: vnicuique autem proprium. Propterea igitur indiget voluntas speciali habitu determinante ipsam, vt promptè & delectabiliter operetur bonum rationis quod est ad alterũ. At vero ad temperantiæ & fortitudinis bonum agendum tota difficultas est in appetitu sensitiuo. Et idcirco in illo solum ponuntur istæ duæ virtutes, fortitudo & temperantia. Ad primam confirmationem negatur minor. Imo volũtas ex natura sua ad bonum rationis, quod est ad alterum non est determinata. Ad secundam respondetur, quòd potius illud simile potest fauere nobis: quia quanuis materia prima sit ex natura sua determinata ad formam substātialem vt sic: non est tamen determinata ad quamlibet formam specificam & indiuidualem: sed necesse est, quòd determinetur ab agente mediantibus dispositionibus materialibus. Sic etiam voluntas est determinata ex natura sua ad bonum rationis in communi: verum vel apparens bonum: & tamen ad bonum proprium non ponimus aliquas dispositiones & habitus determinantes: sed sufficit quòd respectu proprij boni & veri secundum rationem auferatur difficultas quæ est in appetitu sensitiuo, vt statim voluntas inueniat se facilem & promptam ad operationes temperantiæ & fortitudinis. Ad operationes verò iustitiæ necesse habet determinari per habitum, vt promptè & delectabiliter operetur, sicut oportet.