RESPONDEO dicendum, quòd iustitia, sicut dictum est †{ Art. 2. huius quæst. }, ordinat hominem in comparatione ad alium. Quod quidem potest esse dupliciter. Vno modo ad alium singulariter consideratum: alio modo ad alium in communi, secundum scilicet quod ille, qui seruit alicui communitati: seruit omnibus hominibus qui sub communitate illa continentur. Ad vtrunque ergo se potest habere iustitia secundũ propriam rationem. Manifestum est autem, quòd omnes qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est, totius est: vnde & quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis siue ordinantis aliquem hominem ad seipsum, siue ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secũdùm hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundùm quod ordinat hominem ad bonum commune. Et quantum ad hoc, iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, vt supra †{ 1. 2. q. 90. art. 2. & arg. 4. q. præced. } habitum est, inde est quòd talis iustitia prædicto modo generalis, dicitur iustitia legalis: quia scilicet per eam homo concordat legi ordināti actus omnium virtutum in bonum commune.