¶ 4 Præterea. Omne bonũ partis, ordinabile est ad bonum totius. Vnde si non ordinetur in illud, videtur esse vanum & frustra. Sed illud quod est secundùm virtutem, non potest esse huiusmodi. Ergo videtur quòd nullus actus possit esse alicuius virtutis, qui non pertineat ad iustitiam generalem, quæ ordinat in bonum commune. Et sic videtur quòd iustitia generalis sit idẽ in essentia cum omni virtute.