SED cōtra est, quod dicit †{ Li. 5. cap. 1. paulò ante finẽ. } Philosophus in 5. Ethic. quòd multi in proprijs quidẽ possunt virtute vti: in his autem quæ ad alterum sunt, non possunt. Et in 3. †{ Lib. 3. Polit. cap. 3. tom. 5. } Politic. dicit, quòd non est simpliciter eadem virtus boni viri, & boni ciuis. Sed virtus boni ciuis est iustitia generalis, per quam aliquis ordinatur ad bonum commune: ergo non est eadem iustitia generalis cum virtute communi, sed vna potest sine alia haberi.