RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum est, pecca{ Quæst. 72. art. 2. }ta verborum præcipuè pensanda sunt secundùm intentionem proferentis. Et ideo secundùm diuersa, quæ quis intendit, contra alium loquens, huiusmodi peccata distinguuntur. Sicut autem aliquis conuitiando intendit conuitiati honorem deprimere, & detrahendo diminuere famam, & susurrando tollere amicitiam: ita etiam irridiendo aliquis intendit, quod ille qui irridetur, erubescat. Et quia hic finis est distinctus ab alijs, ideo etiam peccatum derisionis distinguitur à præmissis peccatis.