AD secundum dicendum, quòd de opere virtuoso aliquis apud alios & reuerentiam meretur & famam, & apud seipsum bonæ conscientiæ gloriam, secundùm illud 2. ad Corinth. 1. "Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ." Vnde econuerso de actu turpi, idest, vitioso, apud alios quidem tollitur hominis honor & fama: & ad hoc contumeliosus & detractor turpia de alio dicunt. Apud seipsum autem per turpia, quæ dicuntur, aliquis perdit conscientiæ gloriam per quandam confusionem & erubescentiam: & ad hoc turpia dicit derisor. Et sic patet quòd derisor communicat cum prædictis vitijs in materia: differt autem in fine.