Vltimò. In hac quæstione sunt duo breuissima dubia. Primum est, An irrisio sit grauius peccatum quam alia peccata, quæ consistunt in verbis. Ad hoc dubium respondetur vnica conclusione. Irrisio est grauius peccatum quam contumelia, leuius autem quam detractio & susurratio. Prima pars probatur. Irrisio includit omnem malitiam contumeliæ, quoniam per se fit coram, & vltra hoc addit, quòd alius erubescat: ergo est grauius peccatum quam contumelia. Et confirmatur. Nam irrisio fit cum maiori despectu, ergo. Secunda pars probatur. Per detractionem & susurrationem auferuntur maiora bona, quam per irrisionem, nam aufertur fama & amicitia, ergo grauiora peccata sunt.