DVbitatur secundò. Quare Diuus Thomas non posuerit peccatum murmurationis, cum consistat in verbis extra iudicium? Respondetur, quòd murmuratio reducitur tanquam aliquid imperfectum ad has quatuor species iniuriarum. Si fiat coram, intendendo dehonorare. Ad contumeliā autẽ: si fiat intendendo facere quod alius erubescat ad irrisionem, si fiat in absentia & intendat denigrare famā, ad detractionẽ. Si intendat dirimere amicitiam ad susurrationem. Ita Caietanus opusculo 17. responsionum, responsione. 13. dubio. 6. & in Summa verbo, murmuratio. Ratio est clarissima, quoniā murmuratio, vt notio nominis præ se fert, dicit iniuriam quæ potius in sono vocis, quam in verbis consistit, vnde comparatur ad alias iniurias, sicut aliquid imperfectum, & inarticulatum, ad aliquid perfectũ & articulatum, ergo ad alias iniurias reducenda est.