¶ 3 Præterea. Ille qui aliquem maledicit, videtur optare eius malum, culpæ vel pœnæ: quia maledictio videtur esse imprecatio quædam. Sed non licet desiderare malum alterius: quinimò orare oportet pro omnibus, vt liberentur à malo. Ergo nulli licet maledicere.