¶ 4 Præterea. Diabolus per obstinationem maximè subiectus est malitiæ. Sed non licet alicui maledicere diabolum, sicut nec seipsum. Dicitur enim Ecclesiast. 21. "Cùm maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam," ergo multo minùs licet maledicere hominem.