RESPONDEO dicendum, quòd benedictio vel maledictio propriè ad illam rem pertinet, cui potest aliquid bene vel malè contingere, scilicet rationali creaturæ. Creaturis autem irrationalibus bonum vel malum dicitur contingere in ordine ad creaturam rationalem, propter quam sunt. Ordinantur autem ad eam multipliciter. Vno quidem modo per modum subuentionis: inquantum scilicet ex creaturis irrationalibus subuenitur humanæ necessitati. Et hoc modo Dominus homini dixit Genes. 3. "Maledicta terra in opere tuo:" vt scilicet per eius sterilitatem homo puniretur. Et ita etiam intelligitur quod habetur Deuter. 28. "Benedicta horrea tua." Et infrà, "Maledictum horreum tuum." Sic etiam Dauid maledixit montes Gelboe: secundùm *{ Li. 4. Moral. cap. 3. in fine. } Gregor. expositionem. Alio modo creatura irrationalis ordinatur ad rationalem per modum significationis. Et sic Dominus maledixit ficulneam in significationem Iudeæ. Tertiò modo ordinatur creatura irrationalis ad rationalem per modum continentis, scilicet temporis, vel loci. Et sic maledixit Iob diei natiuitatis suæ propter culpam originalem, quam nascendo contraxit, & propter sequentes pœnalitates. Et propter hoc etiam potest intelligi Dauid maledixisse montibus Gelboe: vt legitur 2. Reg. 1. scilicet propter eædem populi, quæ in eis contigerat. Maledicere autem rebus irrationalibus, inquantum sunt creaturæ Dei, est peccatum blasphemiæ: maledicere autem eis secundùm se consideratis, est otiosum & vanum, & per consequens illicitum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.