RESPONDEO dicendum, ꝙ maledictio, de quo nunc loquimur, est, per quā pronuntiatur malum cōtra aliquem vel imperando, vel optando. Velle autẽ, vel imperio mouere ad malum alterius, secundum se repugnat charitati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius: & ita secundum suum genus est peccatum mortale, & tanto grauius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare & reuereri tenemur. Vnde dicitur Leuit. 20. "Qui maledixerit patri suo & matri, morte moriatur." Contingit tamen verbum maledictionis prolatũ, esse peccatum veniale, vel propter paruitatem mali, quod quis alteri maledicendo, imprecatur: vel etiam propter affectum eius, qui profert maledictionis verba, dum ex leui motu, vel ex ludo, aut ex surreptione aliqua, talia verba profert, quia peccata verborum maximè ex affectu pensantur, vt suprà dictum*{ Q. 72. articul. 2. }est. Et per hoc patet responsio ad obiecta.