AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd maledictio sit grauius peccatum, quàm detractio. Maledictio enim videtur esse blasphemia quædam, vt patet per id quod dicitur in Canonica Iudæ, quòd cùm Michael Archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ. Et accipitur ibi blasphemia pro maledictione, secundum †{ Glos. interlin. ibid. } glossam, Blasphemia autem est grauius peccatum, quàm detractio. Ergo maledictio est grauior detractione.